- MANCIPIA
- MANCIPIAquod ab hostibus manu caperentur, dicta: quemadmodum Servi, quod Imperatores captivos vendere, et per hoc servare, nec occidere solerent: quae vetustissima Mancipiorum servorumque origo est, ab ipso Nimrodo vel Nino Eruditis accersita. Horum apud Romanos alia erant Urbana, alia Rustica, et utrorumque innumerae species ac officia. Urbanae familiae adscribebantur, quotquot in urbe cultui dominico et urbicae negotiationi adhibebantur: Item, qui aedium partibus nomenclaturam debebant. Reliqui in praediis, ac rure colendo, ingenti saepe numerô', occupabantur. Rufsus alia Novitia etant. alia Veterana, quorum illa ideo erant vectigalia, quia a Venalitiariis pluris, quam veterana, vendebantur. Sueton. de Caesare c. 47. Servitia recentiora politioraque immensô pretiô, et cuius ipsum etiam puderet, sic ut rationibus vetaret inferri. Asservabant autem pueros venales Manciparii, Mangones ac Venalitiarii, in catastis. Martial. l. 9. Epigr. 59.Sed quos arcanae servant tabulata catastae, etc.Sueton. de illustr. Gramm. c. 13. Laberius Hiera emptus de catasta. Notaque venalium erant gypsati pedes, ut ex Tibullo l. 2. Eleg. 7. et ex Ovidio Amor. l. 1. Eleg. 8. patet. Vide supra in voce Gypsati. Iidem Mangones Servos novitios apud Publicanos profitebantur, Plin. Hinc Fabius Maior Declam. 340. Circumscribere vectigalia Populi Romani voluisti. specie praetextati imponere Publicano voluisti. Sed ne emptores circumventi Mancipia, quae novitia non erant, pro novitiis emerent, Aediles curabant, Ulpian. l. 36. ff. de Aedil. edict. Unde Gellius l. 4. c. 2. Aedilium edictô Venalitiariis praeceptum fuisse scribit, ut proponerent titulum suorum singulorum, in quo morbi vitiaque eorum continerentur: an errones, an fugitivi, noxave non soluti essent, et quicquid aliud emptoris intererat non nescire. Hic titulus venalium collo appendebatur, Propertius l. 4. Eleg. 5.Aut quorum titulus per barbara colla pependit,Caelati medio cum saliere foro.Seneca, Ep. 47. de servis loquens: Cui dominus titulum impegit. aliquando in Venaitio, quod loci quoque nomen, pingebatur. Petronius, Ego autem spiritu non destiti totum parietem persequi: Erat autem Venalitium titulis pictum. Quoque sanitate ac celeritate corporis valetudinem significarent, at que ita emptores allicerent, currere vel saltare circum adstantem coronam fuisse solitos, et Propertii pentametro modô laudatô. pater. Tralatitia Venditorum cantilena erat, quam Horat. indigitat l. 2. Ep. 2.—— —— —– Hic estCandidus et talos a vertice pulcher ad imos.Vel.Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,Literulis Graecis imbutus, idoneus artiCuilibet.Sed fallacias ac praestigias horum hominum Plinius indicet l. 21. c. 26. l. 30. cap. 5. et l. 32. c. 10. ubi recenset artes Mancipariorum, qui venalium pubertatem avertebant. Ad quam turpitudinem institutae fuerunt in urbibus officinae, ubi molles pice obliti a vulsoribus depiles et glabri fiebant, teste Clemente Alex. Paedagog. l. 3. Nec aliô pertinebant, in Commodiana supellectile. Samnitica vasa, calefaciendae seu tepefaciendae resinae ac pici, apud Capitolin. in Pertinace. c. 8. Neque male omnino Aelianus de Hist. Anim. l. 13. qui Tarentinos notat, et Tyrrhenos, ex viris studuisse, ut mulieres facerent: Primi quippe Tarentini cutem corporis laevigârunt, Athenaeus. l. 12. De iisdem fraudibus Seneca Ep. 80. Mangones, quidquid est quod displiceat, aliquô lenociniâ abscondunt. Itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt: sive crus alligatum, sive brachium adspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi. Toranius sane, ut Antonium circumscripserit, prodidit Plin. l. 7. c. 12. Hinc Emptores morbos et vitia mancipiorum sedulo explorabant. Odore Gagatis lapidis incensi, an morbô Comitiali laborarent venales, experiebantur, teste Apuleiô in Apolog. Medicum sollicite consulebant. Claudianus in Eutropium l. 1.——— ——— ——— Quot iura, quot ille;Mutavit tabulas, vel quanta vocabula vertit?Nudatus quoties, Medicum dum consulit emptor, etc.Neque his tantum experimentis Venditorum fraudes cohibitae sunt, sed et cautionibus de sanitate servorum interpositis, quas excogitavit fortasse Manilius sive ille Mamilius, cuius leges venalium vendendorum tetigit Cicero lib. de Oras. Quae tamen ab illis non videntur receptae, qui ad Castoris negotiabantur, nequam Mancipia ementibus vendentibusque, quorum tabernae pessimorum servorum turbâ erant refertae. Coeterum quisquis specimen venditicnis Maneipiorum intueri volet, is legat Lucianum in vit. auctione, apud quem praeconia, quae Venditor non tenebatur praestare, exprimuntur: Emptoris nomen et patria in tabulas referuntur, cum sollemni illa praefatione, Α᾿γαθῇ τύχῃ, respondente illi alteri apud Romanos, quae B. et F. id est, Bonum Factum, notabatur. Laur. Pignorius Comm. de Servis, Vide quoque Scaliger. inPropertii l. 4. p. 268. et 269. ac Durantium Varior. l. 1. c. 10. Pretium Mancipii, decem milia aeris, immensum vocat. M. Porcius Lato Censor apud Livium l. 39. c. 41. ubi servum intelligit infra vicesimum annum: quorum magna pars non ad opus, sed ad delitias, imo ad contumelias cubiculi, parabantur. At Columellae octo milibus HS. h. e. 32000. aeris, non carus vinitor. Idem Cato Mancipia luxuriosa decies tanto pluris; quam quanti empta erant, censeri voluit: sicque in eos, qui mancipiis parvi usus, tamen ingenti pretiô parandis, prodigi essent, graviorem, iustam tamen, vel ob rei turpissimae suspicionem, statuit mulctam; gravitate rei verbis mitigatâ, quasi non mulcta haec esset, sed tributum ex censu, quum tantum terni essent in milia statuti, et centum milibus aestimaretur, in bonis servus, decem milibus emptus. Ipse autem nun quam Mancipium plus 1500. emit denariis, id est, scutatis 150. quôd nec molles nec formosos, sed valentes ac laboriosos desideraret, tesse Plut. Contra Mancipia reiicula et veterana, quod non ita facile em torem invenirent aut minimô aestimarentur, solebant vel plura in cumulum vendere, vel quasi mantissam et appendicem dare melioribus. Unde Senes coemptionales dicebantur, h. e. simul venales, apud Plautum Bacchid, Actu. 4. Sc. 9. Cuiusmodi servi exemplum lepidissimum praebet Plin. l. 34. c. 3. Accessio candelabri talis fuit: Theonis iussu praeconis Clesippus fullo, gibbere praeterea et aliô foedus aspectu, emente id Geaniâ Sestertiis quinquaginta, eademque ostentante conutvio emptum ludibrii causâ nudatus, atque impudentiâ libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives Numinum vice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras Geganiae dedcoris memoria duraret. Sed de isto etiam inter mancipia infimo genere, ne quis putet eorum pretium non esse, audiatur de Turcis Busbequius Ep. 3. Captum usu membrorum servum nihilominus herus alit, nec est ita debilitatus quiquam, quin operae eius sit aliquod pretium. Memini me redimere non ignobilem militem Hispanum, qui ordines apud suos duxerat: quem cum membris omnibus ex vulneribus debilitatum Turca emisset, rationem tamen iniit, quâ fructum ex eo caperet. Traiecit eum in Asiam, ubi anserum greges aluntur: quibus pascendis operas eius locabat, ex quo non contemnendum faciebat lucrum. Et mox, Herus servi labore vivit: Turca maxima, qua publice, qua privatim e servitiis emolumenta capiunt, rem familiarem servorum operis praeclare tuentur, ideoque Proverbiô negant, eumpauperem videri, cui vel unicus servus sit. Vide Iohan. Fredericum Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 8. et infra, in voce Serui, it. Venalis, nec non ubi de Obnoxiatione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.